Crito
Платон
Plato
Crito
CRITO
PERSONS OF THE DIALOGUE
Socrates Crito
SCENE: The Prison of Socrates
SOCRATES.– Curnam hac hora venisti, o Crito? annon valde adhuc est ante lucem?
CRITO.– Valde quidem.
SO.– Quando vero maxime?
CR.– Profunda aurora.
SO.– Admiror, quemadmodum ipse custos carceris tibi obtemperare voluerit.
CR.– Familiaris jam mihi est, o Socrates, ob crebrum huc adventum meum. Præterea beneficii nonnihil a me accepit.
SO.– Venistine modo? an jam est dudum?
CR.– Satis dudum.
SO.– Proinde cur non statim me excitasti, sed silentio assedisti?
CR.– Nunquam per Jovem, o Socrates, excitassem. neque enim ipse vellem in tanto dolore evigilare. Sed te jamdudum admiror, sentiens, quam suaviter dormias; et consulto non excitavi te, ut quam placidissime degeres. Equidem et per omnem vitam ob hujusmodi morem beatum te judicavi; maxime vero in præsenti calamitate, quod eam tam facile ac placide feras.
SO.– Perabsurdum esset, o Crito, si quis tam grandis natu imminentem mortem moleste ferat.
CR.– Sed et alii, o Socrates, æque senes similibus calamitatibus opprimuntur, quos tamen ætas ab afflictione, quam sors præsens affert secum, non liberat.
SO.– Ita est. Sed curnam adeo mane venisti?
CR.– Nuntium, o Socrates, ferens acerbum; non tibi quidem, ut mihi apparet, sed mihi potius, et familiaribus tuis omnibus, et acerbum et gravem. quod equidem inter gravissima, ut arbitror, numeraverim.
SO.– Quidnam hoc? nunquid navis ex Delo jam rediit? qua reducta, mihi est moriendum.
CR.– Nondum rediit quidem; sed reditura videtur hodie, quemadmodum nuntiant nonnulli e Sunio venientes, qui ibi eam reliquerunt. constat ergo ex his nuntiis, hodie esse venturam; ideoque necessarium fore, te cras, o Socrates, e vita decedere.
SO.– Bona, o Crito, fortuna: si ita diis placet, ita esto. non tamen existimo, illam hodie redituram.
CR.– Undenam id conjectas?
SO.– Dicam equidem. siquidem postridie, quam navis redierit, mihi est obeundum.
CR.– Sic utique aiunt hi, penes quo rei hujus potestas est.
SO.– Itaque non hac die venturam puto, sed altera. conjecturam vero ex somnio quodam accipio, quod paulo ante hac ipsa nocte mihi vistum est: opportuneque videris somnum mihi non perturbasse.
CR.– Sed quale id somnium erat?
SO.– Videbatur mihi mulier quædam adveniens, pulchra et aspectu grata, vestes habens candidas, vocare me, atque dicere, o Socrates, tertia hinc die Phthiam pervenies latiglebam.
CR.– Quam mirum id insomnium, Socrates?
SO.– Manifestum tamen, ut mihi videtur.
CR.– Manifestum certe. sed, o beate Socrates, etiam nunc crede mihi, ac salvus esse velis. Mihi enim, si tu obieris, non una tantum calamitas imminet: sed præter id, quod te orbatus fuero tali necessario, qualem alterum nunquam reperiam, videbor utique multis, qui neutrum nostrum satis noverint, cum potuissem te servare, si minus pecuniis perpercissem, te penitus neglexisse. Atqui quænam major potest esse infamia, quam videri, pluris fecisse pecunias quam amicos? non enim poterit persuaderi compluribus, te hinc abire noluisse, nobis, quo id ageres, omni studio contendentibus.
SO.– Quid vero a nobis, o beate Crito, tanti vulgi opinio æstimatur? probatissimi enim viri, quorum magis habenda ratio est, hæc ita gesta esse, ut gesta sunt, arbitrabuntur.
CR.– Attamen vides, o Socrates, compelli nos opinionem quoque vulgi curare. præsentia enim hæc declarant, posse vulgus non minima malorum, immo fere maxima, si quis in populo calumniis agitetur, inferre.
SO.– Utinam, o Crito, posset vulgus maxima inferre mala, ut vicissim maxima posset bona. et bene quidem se res haberet, neutrum vero potest; quippe cum neque prudentem, neque imprudentem efficere valeat. faciunt vero quodlibet, utcunque contingit.
CR.– Hæc quidem ita se habeant. Ad id vero, Socrates, mihi responde, num forte mei ceterorumque necessariorum tuorum respectus te retinet, ne, si hinc evaseris, calumniatores nos postea vexent, quasi te hinc furati fuerimus: cogamurque vel totum patrimon